Saturday, July 27, 2013

cogitationes de conventiculo 2013, pars prima

hanc hebdomadem erat conventiculum lexintoniense, et heri fuit dies ultimus. tristis sum quod desidero amicos meos latine loquentes.

possum loqui latine, et generaliter intellegi. difficilius est mihi omnes alios intellegere, sed saepe rogo roganda eis. ...et saepe tantum non intellego sententia eorum, praecipue in gregibus. saepe taceo in gregibus. nolo alios taedio affectos esse mea causa. et possum legere. si scripta sunt simpliciora, possum intellegere. sed saepe oportet me invenire vocabula multa in lexico, et cogitare de partibus verborum, et lentissime lego. quoque, verba in paginis sunt scripta, et non possum rogare roganda scriptori.

proximo anno, volo plus intellegere, celerius legere et melius intellegere prima facie. volo COGITARE ALTIUS et non tantum de significationibus verborum, sed de implicationibus et volo quoque responsa mea fingere. possum loqui et loquor de rebus firmis in mundo generaliter nunc. volo cogitare altius.

No comments:

Post a Comment

Note: Only a member of this blog may post a comment.